De Admirandis, Pag. 207
 
Vanini, De Admirandis

/p. 207/ barbaro remige, congenitum esse piscem aliquem

patris simulacro persimilem. I. C. Nugae.

Seminis spiritus illico in aëre evanescunt

et inefficax illud redditur ad generationem,

quam ob causam et qui longam habent mentulam,

ut plurimum sunt steriles, nisi calidam

subagitent iuvenculam, cuius calore foveatur

semen, ne elanguescat, dum per longos canales

traducitur.

DIALOGUS XXXI.

De natura piscium.

Alex

De piscium natura nunc disseramus.

I. C. – Libentissime. Alex. – Scire

percuperem num Empedoclis

secteris opinionem, qui piscium

naturam dicebat esse igneam. I. C. –

Minime. Alex. – Ego vero maxime. I. C. – Quae

te movent rationes? Alex. – Audi: ad frigidissimum

elementum Natura illos ablegavit, calidissima

igitur erat ipsorum concretio, sane non

nisi ad temperandum ipsorum calorem detrusit

in aquas. I. C. – Antecedens est a veritate alienum.

Non enim, ut Empedocles somniabat, in sicco

creavit Natura pisces atque in humorem

deinde transtulit; haud enim Natura sui est

dissimilis, quare cum nunc ijsdem in locis, in

Indice

Pagine introduttive
LIBER PRIMUS De Coelo et Aere
LIBER SECUNDUS De Aqua et Terra
LIBER TERTIUS De Animalium Generatione et Affectibus quibusdam
LIBER QUARTUS SUBTILISSIMUS De Religione Ethnicorum